Ok

En poursuivant votre navigation sur ce site, vous acceptez l'utilisation de cookies. Ces derniers assurent le bon fonctionnement de nos services. En savoir plus.

01/01/2017

Salve Mater Misericordiae


 

Salve Mater misericordiae,
Mater Dei, et mater veniae,
Mater spei et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae. O Maria!

1. Salve decus humani generis,
Salve Vırgo dıgnior ceteris,
Quae vırgines omnes transgrederis,
et altius sedes in superis,
O Maria! Salve Mater…

2. Salve felix Vırgo puerpera,
Nam qui sedet in Patris dextera,
Caelum regens, terram et aethera,
Intra tua se clausit vıscera,
O Maria! Salve Mater…

3. Te creavit Pater ingenitus,
adamavit te Unigenitus,
Feconda vit te Sanctus Spıritus,
tu es facta tota divinitus,
O Maria! Salve Mater…

4. Te creavit Deus mirabilem,
te respexit ancillam humilem,
te quaesıvit sponsam amabilem,
tıbi nunquam fecit consimilem,
O Maria! Salve Mater…

5. Te beatam laudare cupiunt,
omnes justi, sed non suffıciunt,
multas laudes de te concıpiunt,
sed in illis prorsus defıciunt,
O Maria! Salve Mater…

6. Esto, Mater, nostrum solatium,
nostrum esto, tu Vırgo, gaudium,
et nos tandem post hoc exsilium,
laetos junge choris caelestium,
O Maria! Salve Mater…

Écrire un commentaire